# SANCTORUM PATRUM SERAPIONIS, MACARII, PAPHNUTII, et alterius MACARII, REGULA AD MONACHOS I. 1.102-105

Regula ad Monachos, SANCTORUM PATRUM SERAPIONIS, MACARII, PAPHNUTII, et alterius MACARII, REGULA AD MONACHOS I., 1.102 to 1.105. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/regula-ad-monachos/sanctorum-patrum-serapionis-macarii-paphnutii-et-alterius-macarii-regula-ad-mona/1.102

XXVII. Si quis accesserit ad ostium volens saeculo renuntiare, et fratrum aggregari numero, non habeat libertatem intrandi; sed prius nuntietur patri monasterii, et manebit paucis diebus foris ante januam, ac docebitur Orationem dominicam, et Psalmos, quantos potuerit discere; et diligenter sui experimentum dabit, ne forte mali quidpiam fecerit, ut turbatus ad horam timore discesserit, aut sub aliqua potestate sit; et utrum possit renuntiare parentibus suis, et propriam contemnere facultatem. Si cum viderint aptum ad omnia, tunc docebitur et reliquas monasterii disciplinas; quae facere debeat, quibusque servire, sive in collecta omnium fratrum, sive in domo cui tradendus est, sive in vescendi ordine: ut instructus atque perfectus in omni opere bono fratribus copuletur. Haec observabit custos, januae, referens omnia, sicut superius scriptum est, et annuntians senioribus. XXVIII. Septimanarii ad cibos parandos, vel ad luminaria concinnanda, vel ad nitores faciendos, et quae ad obsequium ususque monasterii pertinent, semper parati sint. Hos nulla alia necessitas occupet, sed in hoc studium impendant, ut rem susceptam utiliter et diligenter impleant. Et si quid forte nesciunt de his quae agere debent, sine dissimulatione seniores suos semper interrogent. XXIX. Hi itaque quibus disciplina, vel utilitas, vel opinio, vel obsequium monasterii creditur, officia sibi injuncta fideliter custodiant et impleant. Hos enim errare non decet, qui ad omnes errores emendandos praepositi sunt. Qui si vel superbia, vel negligentia, vel desidia aliqua ex his praetermiserint quae in Regula continentur; per ipsosque destructio esse coeperit per quos debet aedificatio crescere, omnibus condemnationibus quas Regula continet, subjacebunt. XXX. Inter omnes fratres hoc observabitur, ut obedientes senioribus suis, et deferentes sibi invicem, habeant patientiam, moderationem, humilitatem, charitatem, pacem sine figmento et mendacio, et maledictione, et verbositate, et jurandi consuetudine. Ita ut nemo suum quidquam vindicet, neque ullus aliquid peculiariter usurpet; sed habeant omnia communia.

---

Regula ad Monachos, SANCTORUM PATRUM SERAPIONIS, MACARII, PAPHNUTII, et alterius MACARII, REGULA AD MONACHOS I.. Text: The Latin Library (thelatinlibrary.com), used with permission. Changes: HTML markup removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: Used with permission (https://www.thelatinlibrary.com/about.html). Source: https://www.thelatinlibrary.com/regula.html.
