# SANCTORUM PATRUM SERAPIONIS, MACARII, PAPHNUTII, et alterius MACARII, REGULA AD MONACHOS I. 1.106-113

Regula ad Monachos, SANCTORUM PATRUM SERAPIONIS, MACARII, PAPHNUTII, et alterius MACARII, REGULA AD MONACHOS I., 1.106 to 1.113. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/regula-ad-monachos/sanctorum-patrum-serapionis-macarii-paphnutii-et-alterius-macarii-regula-ad-mona/1.106

XXXI. Sine seniorum verbo et auctoritate nullus fratrum quidquam agat: neque accipiat aliquid, neque det; neque usquam prorsus procedat. XXXII. Cum vero inventa fuerit culpa, ille qui culpabilis invenitur, corripiatur ab abbate secretius. Quod si non sufficit ad emendationem, corripiatur a paucis senioribus. Quod si nec sic emendaverit, excommunicetur, et non manducet quidquam. Cui si ne hoc quidem profuerit, in quolibet loco fuerit, postremus inter omnes in psallendi ordine ponatur. Quod si in pravitate perseverat, etiam psallendi ei facultas auferatur. Quem si vel haec confusio non commoverit, abstineatur a conventu fratrum; ita ut nec mensae, nec Missae intersit, neque cum eo ullus frater de junioribus colloquatur. Abstinebitur autem tandiu, quandiu vel qualitas culpae poposcerit, secundum abbatis ac seniorum arbitrium; vel se ex corde pro culpa poenitens humiliaverit, et veniam erroris sui omnibus praesentibus petierit. Quod si in fratrem peccavit, etiam ab eo fratre veniam petat, cui injuriam fecit. XXXIII. Si quis errori ejus consenserit, et secundum duritiam illius magis consilium dederit ut se tardius humiliet, sciat se cum in hoc errore fuerit deprehensus, simili modo culpabilem judicandum. XXXIV. Hoc etiam addendum fuit, ut frater qui pro qualibet culpa arguitur vel increpatur, patientiam habeat, et non respondeat arguenti se: sed humiliet se in omnibus, et emendet. XXXV. Si vero fuerit aliquis tam durus et tam alienus a timore Domini, ut tot castigationibus et tot remissionibus non emendet, projiciatur de monasterio, et velut extraneus habeatur: ne vitio ipsius alii periclitentur. XXXVI. Quod si aliquis locutus fuerit, vel riserit in vescendo, increpetur, et agat poenitentiam. XXXVII. Si quis ad manducandum tardius venerit absque majoris imperio, similiter agat poenitentiam, aut ad cellam suam jejunus revertatur. XXXVIII. Si aliquid necessarium fuerit in mensa, nemo audebit loqui, sed ministrantibus signum soni dabit. Ministri vero absque his, quae in commune fratribus praeparata sunt, nihil aliud comedant, nec mutatos cibos sibi audeant praeparare.

---

Regula ad Monachos, SANCTORUM PATRUM SERAPIONIS, MACARII, PAPHNUTII, et alterius MACARII, REGULA AD MONACHOS I.. Text: The Latin Library (thelatinlibrary.com), used with permission. Changes: HTML markup removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: Used with permission (https://www.thelatinlibrary.com/about.html). Source: https://www.thelatinlibrary.com/regula.html.
