# SANCTORUM PATRUM SERAPIONIS, MACARII, PAPHNUTII, et alterius MACARII, REGULA AD MONACHOS I. 1.114-122

Regula ad Monachos, SANCTORUM PATRUM SERAPIONIS, MACARII, PAPHNUTII, et alterius MACARII, REGULA AD MONACHOS I., 1.114 to 1.122. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/regula-ad-monachos/sanctorum-patrum-serapionis-macarii-paphnutii-et-alterius-macarii-regula-ad-mona/1.114

XXXIX. Nemo plus alteri dabit quam alter accepit; quod si obtenditur infirmitas, praepositus domus perget ad ministros aegrotantium, et ab his quae necessaria sunt accipiet. XL. Quando ad ostium monasterii aliqui venerint, si clerici fuerint aut monachi, majori honore suscipientur: lavabuntque pedes eorum, juxta Evangelii praeceptum, et praebebunt eis omnia, quae apta sunt usui monachorum. XLI. Si quis ad ostium monasterii venerit, dicens velle se videre fratrem suum vel propinquum, janitor nuntiabit abbati, et permittente eo accipiet comitem cujus fides probata est; et sic mittetur ad fratrem videndum vel proximum. XLII. Si propinquus alicujus mortuus fuerit, prosequendi funus non habebit licentiam, nisi pater monasterii praeceperit. XLIII. Nullus de horto tollat olera, nisi ab hortulano acceperit. XLIV. Nemo alteri loquatur in tenebris; nullus in psiatho (13) cum altero dormiat; manum alterius nemo teneat: sed sive steterit, sive ambulaverit, sive sederit, uno cubito distet ab altero. XLV. Si quis tulerit rem non suam, ponetur super humeros ejus; et sic agat poenitentiam publice in collecta. XLVI. Si praepositus injuste judicaverit, injustitiae ab aliis condemnabitur. XLVII. Qui consentit peccatis, et defendit alium delinquentem, maledictus erit apud Deum et homines, et corripietur increpatione severissima.

---

Regula ad Monachos, SANCTORUM PATRUM SERAPIONIS, MACARII, PAPHNUTII, et alterius MACARII, REGULA AD MONACHOS I.. Text: The Latin Library (thelatinlibrary.com), used with permission. Changes: HTML markup removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: Used with permission (https://www.thelatinlibrary.com/about.html). Source: https://www.thelatinlibrary.com/regula.html.
