# SANCTORUM PATRUM SERAPIONIS, MACARII, PAPHNUTII, et alterius MACARII, REGULA AD MONACHOS I. 1.40-48

Regula ad Monachos, SANCTORUM PATRUM SERAPIONIS, MACARII, PAPHNUTII, et alterius MACARII, REGULA AD MONACHOS I., 1.40 to 1.48. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/regula-ad-monachos/sanctorum-patrum-serapionis-macarii-paphnutii-et-alterius-macarii-regula-ad-mona/1.40

CAPUT XIV. Idemque: Qualiter clerici hospites suscipiendi sunt in monasterio. Cum omni reverentia ut ministri altaris: non licebit nisi ipsis orationem complere, sive ostiarius, sive minister est templi Dei. Quod si aliquo casu lapsus est, et in eo quod dicitur probatus crimine, non liceat ei ante eum, qui praeest, patrem, vel secundum complere. Nulli permittatur clerico in monasterio habitare, nisi ei tantummodo quem lapsus peccati ad humilitatem deduxit, et est vulneratus; ut in monasterio humilitatis medicina sanetur. Haec vobis tenenda sufficiant, fratres, custodienda conveniant, et eritis irreprehensibiles in populo Dei. CAPUT XV. Qualiter culpae singulorum emendentur. Nec hoc tacendum est, qualiter culpae singulorum emendentur: pro qualitate culpae erit excommunicatio. Ergo iste ordo teneatur. Si quis ex fratribus sermonem otiosum emiserit, ne reus sit concilii, praecipimus eum triduo a fratrum congregatione vel colloquio esse alienum, ut nullus cum eo jungatur. Si vero aliquis deprehensus fuerit in risu, vel "In scurrilitate sermonis, sicut ait Apostolus, quae ad rem non pertinet;" [Ephes. v,4] "jubemus hujusmodi duarum hebdomadarum spatio in nomine Domini omni flagello humilitatis co�rceri, dicente Apostolo: "Si quis frater nominatur iracundus, aut superbus, aut maledicus, hunc notate" [1 Cor. v,11] et, "Non odite ut inimicum, sed corripite ut fratrem." [2 Thess. iii,15] Et in alio loco: "Si quis frater fuerit praeventus in aliquo delicto, vos qui spiritales estis, instruite hujusmodi, [Galat. vi,1] et corripite fratrem;" ita ut per humilitatis frequentiam non reprobus, sed probatus in congregatione perseveret. CAPUT XVI. Ut sine personarum acceptione aequaliter judicetur. Hoc ante omnia praecipimus vobis qui huic officio praeestis, ut personae a vobis non accipiantur, sed aequali affectu omnes diligantur, et per correptionem omnes sanentur; quia aequalitas placet apud Deum, dicente Propheta: "Si vere utique justitiam loquimini, juste judicate, filii hominum." [Psal. xvii,2] Nec latere vos volumus, quia qui non corripit errantem, noverit se pro eo rationem redditurum. Estote fideles et boni doctores ad omnes: corripite inquietos suscipite infirmos: patientes estote ad omnes: et quantos fueritis lucrati, pro tantis mercedem accipietis, in nomine Patris, et Filii, et Spiritus sancti.

---

Regula ad Monachos, SANCTORUM PATRUM SERAPIONIS, MACARII, PAPHNUTII, et alterius MACARII, REGULA AD MONACHOS I.. Text: The Latin Library (thelatinlibrary.com), used with permission. Changes: HTML markup removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: Used with permission (https://www.thelatinlibrary.com/about.html). Source: https://www.thelatinlibrary.com/regula.html.
