# SANCTORUM PATRUM SERAPIONIS, MACARII, PAPHNUTII, et alterius MACARII, REGULA AD MONACHOS I. 1.59-64

Regula ad Monachos, SANCTORUM PATRUM SERAPIONIS, MACARII, PAPHNUTII, et alterius MACARII, REGULA AD MONACHOS I., 1.59 to 1.64. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/regula-ad-monachos/sanctorum-patrum-serapionis-macarii-paphnutii-et-alterius-macarii-regula-ad-mona/1.59

SS. PATRUM REGULA AD MONACHOS III. I. Cum in nomine Domini una cum fratribus nostris convenissemus, imprimis placuit ut Regula et instituta Patrum per ordinem legerentur: quibus lectis placuit, si de saeculo quis in monasterio converti voluerit, Regula ei introeunti legatur, et omnes actus monasterii illi patefiant. Quod si omnia apte susceperit, sic digne a fratribus in cellula suscipiatur: tum si aliquam in cellulam voluerit inferre substantiam, in mensa ponatur coram omnibus fratribus, velut Regula continet. Quod si susceptus fuerit, non solum de substantia quam intulit, sed etiam nec de se ipso ab illa judicabit hora. II. Abbati vero nulli liceat sibi quidquam proprie vindicare, cum omnia Deo propitio in illius maneant potestate. Si quis vero, quod in Regula junioribus prohibetur, sibi aliquid ex successione parentum. seu quolibet donato retinere praesumpserit, et non omnia in commune posuerit, a fratribus arguatur. Si in vitio perstiterit, in notitiam episcopi deferatur; qui si ab episcopo correptus nec sic emendaverit, deponatur. III. Vestimenta vero fratribus necessaria ita abbas omnibus ordinare debet, quae monachis deceant; non diversis coloribus tincta, exceptis cucullis quae comparantur, si fuerint nigrae, uti eas debere censemus. IV. Familiaritatem omnium mulierum, tam parentum, quam extranearum pro custodienda vita, vel cavendis laqueis diaboli, ab omnibus monasteriis vel culturis monachorum, seu frequentationem monachorum a monasteriis puellarum, sicut Regula docet, prohibere censemus. Neque ulla mulier in interius atrium monasterii ingredi audeat. Quod si cum consilio vel voluntate abbatis monasterium vel cellulas monachorum quaedam fuerit ingressa, merito ipse abbas et nomen abbatis deponat, et inferiorem se omnibus presbyteris recognoscat; quia talis sancto gregi praeponi debet, qui eos immaculatos Deo offerre procuret; non per qualisbet familiaritates diabolo sociare festinet. V. Matutino dicto fratres lectioni vacent usque ad horam secundam; si tamen nulla causa extiterit, qua necesse sit etiam praetermissa lectione aliquid fieri in commune. Post horam secundam unusquisque ad opus suum paratus sit usque ad horam nonam; quod injunctum fuerit, "Sine murmuratione" [Philip. ii,4] perficiat.

---

Regula ad Monachos, SANCTORUM PATRUM SERAPIONIS, MACARII, PAPHNUTII, et alterius MACARII, REGULA AD MONACHOS I.. Text: The Latin Library (thelatinlibrary.com), used with permission. Changes: HTML markup removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: Used with permission (https://www.thelatinlibrary.com/about.html). Source: https://www.thelatinlibrary.com/regula.html.
