# SANCTORUM PATRUM SERAPIONIS, MACARII, PAPHNUTII, et alterius MACARII, REGULA AD MONACHOS I. 1.90-92

Regula ad Monachos, SANCTORUM PATRUM SERAPIONIS, MACARII, PAPHNUTII, et alterius MACARII, REGULA AD MONACHOS I., 1.90 to 1.92. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/regula-ad-monachos/sanctorum-patrum-serapionis-macarii-paphnutii-et-alterius-macarii-regula-ad-mona/1.90

XV. Qui mentitur, aut odio quemquam habere fuerit deprehensus, aut inobediens, aut plus joco quam honestum est deditus, aut otiosus, aut dure respondens, aut habens consuetudinem fratribus detrahendi, vel bis qui foris sunt; et omnino quidquid contra regulam Scripturarum est et monasterii disciplinam, et audierit pater monasterii, vindicabit juxta mensuram opusque peccati. XVI. Si omnes fratres viderint praepositum nimium negligentem aut dure increpantem fratres, et mensuram monasterii excedentem, referant hoc patri, et ab eo increpetur. Ipse autem praepositus nihil faciat, nisi quod pater jusserit; maxime in re nova. Quae ex more descendit, servabit regulam monasterii. XVII. Praepositus vero non inebrietur, nec sedeat in humilioribus locis. Ne rumpat vincula quae Deus in coelo condidit, ut observentur in terris. Ne lugeat in die festo Domini Salvatoris dominetur carni suae, juxta mensuram sanctorum. Non inveniatur in excelsis cubulibus, imitans morem gentilium. Non sit duplicis fidei. Non sequatur cordis sui cogitationes, sed legem Dei. Non resistat sublimioribus tumenti animo Potestatibus. Ne fremat, nec hirriat iratus super humiliores: nec transferat terminos Regulae. Non sit fraudulentus, neque in cogitationibus verset dolos; nec negligat peccatum animae suae; nec vincatur carnis luxuria. Non ambulet negligenter. Non loquatur verbum otiosum. Non ponat scandalum ante pedes caeci. Non doceat voluntatem animam suam. Non resolvatur risu stultorum ac joco. Non capiatur cor ejus ab his qui inepta loquuntur et dulcia. Non vincatur muneribus: non parvulorum sermone ducatur. Non deficiat in tribulatione. Non mortem timeat, sed Deum: non praevaricator sit propter imminentem timorem. Non relinquat verum lumen propter modicos cibos. Non nutet ac fluctuet in operibus suis. Non mutet sententiam, sed firmus sit solidique decreti; justus, cuncta considerans; judicans in veritate absque appetitu gloriae; manifestus Deo et hominibus, et a fraude procul. Nec ignoret conversationem suorum, nec ad eorum scientiam caecus existat. Nulli noceat per superbiam; nec sequatur concupiscentias oculorum. Veritatem nunquam praetereat: oderit injustitiam. Secundum personam nunquam judicet pro muneribus, nec condemnet animam innocentem per superbiam. Non rideat inter pueros: non deserat veritatem timore superatus. Non despiciat eos, qui indigent misericordia. Non deserat justitiam propter lassitudinem; ne perdat animam suam propter verecundiam: ne respiciat dapes lautioris mensae: nec pulchra vestimenta desideret; nec se negligat, sed semper dijudicet cogitationes suas. Non inebrietur vino; sed humilitati junctam habeat veritatem. Quando judicat, sequatur praecepta majorum et legem Dei, quae in toto orbe praedicata est.

---

Regula ad Monachos, SANCTORUM PATRUM SERAPIONIS, MACARII, PAPHNUTII, et alterius MACARII, REGULA AD MONACHOS I.. Text: The Latin Library (thelatinlibrary.com), used with permission. Changes: HTML markup removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: Used with permission (https://www.thelatinlibrary.com/about.html). Source: https://www.thelatinlibrary.com/regula.html.
