Latin
1.99 to 1.101
Regula ad Monachos, SANCTORUM PATRUM SERAPIONIS, MACARII, PAPHNUTII, et alterius MACARII, REGULA AD MONACHOS I. 1.99-101
Not analysed yet
XXIV. Omnibus erit potestas legendi usque ad horam tertiam: si tamen nulla causa extiterit, qua necesse sit etiam aliquid fieri. Post horam vero tertiam si quae statuta sunt, sicut scriptum est, per superbiam, vel negligentiam, vel desidiam intercedentem non custodierit, sciat se cum in hoc errore deprehensus fuerit, culpabilem judicandum, quia per suum errorem et alios in vitium mittit. XXV. Cellarii vero cura sit, ut abstinentiam et sobrietatem studens, illata in monasterio ad sumptus fratrum diligenter et fideliter servet: nihil suscipiens, nec quidquam tradens sine auctoritate vel seniorum consilio. Qui etiam omnia utensilia quae in monasterio sunt, id est, vestem, vas, ferramentum, et quidquid usibus quotidianis necessarium est, custodiat; et unamquamque rem proferens, cum fuerit necessarium, ab eo iterum ad reponendum cui utendo consignaverit recepturus. Ad victum vero fratrum proferat ac tradat septimanariis: ad condiendos cibos det necessaria secundum quotidiana expensae consuetudinem, neque profuse, neque avare; ne vitio ipsius vel monasterii substantia gravetur, vel fratres patiantur injuriam. Sed et necessitatem infirmorum fratrum ac laborem considerans, nihil aegrotantium desideriis neget ex his quae habuerit, quantum illis necesse fuerit. Advenientibus diversis fratribus escas parabit. Haec erit cura custodis cellarii, recurrens semper ad seniorum consilium, et requirens de omnibus, vel praecipue de his quae proprio suo intellectu non potuerit adimplere. XXVI. Ostiarii cura sit, ut omnes advenientes intra januas recipiat; dans eis responsum honestum cum humilitate et reverentia, ac statim nuntians vel abbati, vel senioribus, quis venerit et quid petierit. Nec ullus extraneorum patiatur injuriam; neque habeat cum aliquo de fratribus necessitatem ac facultatem loquendi, absque conscientia abbatis, vel seniorum praesentia. Si quid vero cuicumque de fratribus missum mandatumque fuerit, nihil ad ipsum perveniat prius quam abbati, vel senioribus indicetur. Ante omnia ostiarius monasterii haec observabit, ne quemquam de fratribus foris januam exire permittat.