# De sphaera 101

Rembert Dodoens, De sphaera, CAPVT XII. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/rembert-dodoens/de-sphaera/101
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/rembert-dodoens/de-sphaera/101

Hinc fit vt rarius Solis deliquia quàm Lunae appareant: Lung enim deficiens aequaliter, & omnibus locis eidem hemisphaerio subiectis apparet: Sol verò iis tantùm quibus inter hunc & visum Luna incidit. Vident Antoeci nostri Solis eclipsim, quando Luna prope nodum paululum in Meridiem ab ecliptica recesserit: nos vbi in Boream: qui medium tractum tenent, quando in ipso nodo & meridiana linea fuerit. In ortu enim, & occasu aliam rursus parallaxim facit. Inde matutinae eclipses ante coniunctionem veram, vespertinae iam praeterita coniunctione accidunt. De motu Saturni, Iouis, Martis, Veneris, & Mercurij. CAP. XIX. MOVENTVR horum planetarum orbes per

---

Rembert Dodoens, De sphaera. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://zenodo.org/records/15040256.
