# De sphaera 106

Rembert Dodoens, De sphaera, TYPOGRAPHVS. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/rembert-dodoens/de-sphaera/106
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/rembert-dodoens/de-sphaera/106

Tres illae partes à veteribus traditae continentes sunt, angustis primùm finibus circumscriptae, ac deinde multis peregrinationibus & periculosis nauigationibus lustratae, multis terrarum accessionibus auctae sunt. Quarta pars ingens est, quam alij Insulam faciunt, alij Peninsulam esse volunt, ad occiduam mundi partem sita, qua Sol à nobis digressus ad Occidentem vltimum lustrat. De terrae diuisione. EVROPA distinguitur ab aliis terrae partibus, & clauditur, primùm ab Oriente, fluuio Tanai, rectaque linea ab huius fontibus in Boream porrecta, Meotide palude, Ponto, Propontide, & mari Aegeo. Atque his terminis ab Asia separatur. A Meridie, seiungitur ab Aphrica, mari Mediterraneo. Ab Occidente, mari Atlantico. A Septemtrione, Britannico, & Germanico. Aphrica ab Oriente terminos habet, Isthmum Iudaicum. A Meridie, Oceanum Aethiopicum. Ab Occidente, mare Atlanticum. A Septentrione, mare Mediterraneum. Asiae termini ab Occidente sunt iidem, quos ab Oriente Europa & Aphrica habent. A Septemtrione mari Scythico separatur: ab Oriente, Eöo Indico. A Meridie Indico Australi & Arabico seu mari rubro. De regionibus terrae partium praecipuis. EVROPAE regiones praecipuae sunt hoc

---

Rembert Dodoens, De sphaera. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://zenodo.org/records/15040256.
