# De sphaera 11-2

Rembert Dodoens, De sphaera, CAPVT III. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/rembert-dodoens/de-sphaera/11-2
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/rembert-dodoens/de-sphaera/11-2

Septentrio eandem perpetuò stationem seruent, immobilesque persistant: Oriens verò atqu. Occidens eundem caeli locum haud occupent, sed singulis diebus aliam caeli partem teneant: pro Solis videlicet per obliquum circulum Zodiacum decursu. Licet autem complures Orientes ac Occidentes hac de caussa designari possent, tres tamen antiquiores suis tantùm nominibus designarunt. Extremos nempè vtrinque duos, & tertios horum medios. Extremorum autem hi quidem Solstitiales: illi verò Brumales: medij Aequinoctiales nominantur.

---

Rembert Dodoens, De sphaera. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://zenodo.org/records/15040256.
