# De sphaera 12

Rembert Dodoens, De sphaera, CAPVT III. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/rembert-dodoens/de-sphaera/12
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/rembert-dodoens/de-sphaera/12

Solstitiales, siue aestiui Orientes, Occinentesque dicuntur, Mundi partes illae, iuxta quas Sol aestiuo soltitio ortus, occasusque facit: Aequinoctiales, vbi aequinoctij temporibus: Brumales & Hiberni, circa quas hieme & brumali solstitio Sol oritur & occidit. Septentrio. Vspeluns, (AestiSolstiuus. tialis AequiAequi C8 Ortus noctianoctia- 3 Vlis. Brulis Himalis. bernus) XMeridies 8 Meridies. De dextris & sinistris, anterioribus ac posterioribus mundi partibus. CAPVT IIII. HABET quoque Mundus ex veterum Philo sophorum ac Mathematicorum sententia, Dextrum, Sinistrum, Anticum, & Posticum, Superum, & Inferum. Superum dicitur, quod medio omni ex parte incumbit, caelum vndio. sursum. Inferum ipsum vniuersi medium, terra, ad quam sponte sua cuncta feruntur grauia. In quo Philosophorum sententiae conueniunt: sed de dextris, sinistris, anterioribus, posterioribusque partibus, differentes veterum sunt sententiae. Nonnulli enim Ortiuas dextras, Occiduas sinistras, & ex consequenti, Septentriones anticas, Meridiem posticam, partes asserunt, in qua Plutarchus testatur, Pythagoram, Platonem, ac Aristotelem fuisse sententia.

---

Rembert Dodoens, De sphaera. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://zenodo.org/records/15040256.
