# De sphaera 19

Rembert Dodoens, De sphaera, CAPVT VI. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/rembert-dodoens/de-sphaera/19
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/rembert-dodoens/de-sphaera/19

Sed hunc neque Ptolemaeus, neque qui multo posterior & nostrae aetatis est Nicolaus Copernicus agnoscit. Frustrà itaque alius orbis supra nonum imaginatur. praeter altissimum orbem illum, caelum Empyreum quod nominant, & subditos omnes orbes complectitur ac continet. De Planetarum orbibus. CAP. VIII. SEPTEM illi orbes, quos diximus intra octauum Caelum concludi, septem circumagunt sidera, quae ab incessu errantia, ac πλανῆτας veteres nominant: Chaldaei verò ἔρμηνεις, hoc est, interpretes appellant: quoniam incessu proprio res futuras ostendant, ac veluti deorum mentem interpretentur. Auctor Celius.

---

Rembert Dodoens, De sphaera. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://zenodo.org/records/15040256.
