# De sphaera 27-2

Rembert Dodoens, De sphaera, CAPVT VI. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/rembert-dodoens/de-sphaera/27-2
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/rembert-dodoens/de-sphaera/27-2

equos domuit, iisque insedit. Ante pedes huius stellae sunt in rotundum digestae, quas coronam eius vt ludentis abiectam putant. 31 Capricornus, priore corporis parte hirci effigiem; posteriore piscis referens. 32 Aquarius, velut aquam ex vrna fundens, quem plerique Ganimedem esse opinati sunt. 33 Pisces duo, alter Notius siue Meridionalis alter Boreus, quos linum connectit longiusculum. Sequentes Australis hemisphęrij sunt imagines. 34 Cetus, quem & Pistricem vocant à Perseo interfectus & propter corporis immanitatem sideribus appositus. 35 Orion lucidissimum toto caelo sidus: in mignam caeli extendens brachia partem.

---

Rembert Dodoens, De sphaera. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://zenodo.org/records/15040256.
