# De sphaera 27

Rembert Dodoens, De sphaera, CAPVT VI. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/rembert-dodoens/de-sphaera/27
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/rembert-dodoens/de-sphaera/27

26 Leo insignis & lucida configuratio, stellas complures fulgentes habet, duas autem caeteris clariores, vnam in corde βασιλησκον Regulum: alteram in cauda, insignis vtramque magnitudinis. 27 Virgo, Erigone, Ceres & ab Arato Astrea, vnam prae reliquis insignem stellam in manu dextra habet, quam σάχυν, id est Spicam, & vindemiatricem agriculturae scriptores (quòd vindemiae tempore exoriatur) nominant. Tenet & alteram in ala Boreali πρστρυγητὴν, Latinè praeuindemiatricem dictam. 28 Libra, sub Scorpij configuratione olim habita, & ad priorem eius partem relata: vnde & χιλὴ à veteribus dicta reperitur. 29 Scorpius quibusdam & Nepa, ex claris multis stellis formatur, quarum lucidior in pectore Antares & cor Scorpij vocatur. Duorum signorum locum hic olim occupauit: Librae signum vt diximus comprehendens, vt Ouidius Metam. secundo. Est locus, in geminos vbi brachia concauat arcus Scorpius, & cauda, flexisque vtrimque lacertis Porrigit in spatium signorum membra duorum. Sagittarius, ex homine & equo compositus. Chiron Centaurus hic fuisse fertur, qui primus

---

Rembert Dodoens, De sphaera. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://zenodo.org/records/15040256.
