# De sphaera 29

Rembert Dodoens, De sphaera, CAPVT VI. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/rembert-dodoens/de-sphaera/29
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/rembert-dodoens/de-sphaera/29

41 Hydra siue Anguis in qua coruus insidere & crater positus existimatur. 42 Crater Vrna siue Patera. 43 Coruus post Craterem ad Hydrae caudam positus. 44 Centaurus Ciron nomine, qui Aesculapium & Achillem nutrisse existimatur, & iustitia non Centauros modò, sed & homines reliquos superasse. 45 Fera, quam Lupum nominant. 46 Ara, Sacrarium in quo primùm dij sacra & coniurationem fecisse dicuntur. 47 Corona Australis infra Sagittarium ad Aram. 48 Piscis Notius siue Australis, ab Aquario effusam aquam recipiens. Conclusio ex Manilio. Haec igitur magno diuisas aethere sedes, Signa tenent mundi totum deducta per orbem. Tu modò corporeis similes ne quaere figuras, Cmniáque aequali fulgentia membra colore. Linea designat species, atque ignibus ignes Respondent, media extremis, atque vltima summis Creduntur, satis est, si se non omnia celant. CAP. X. De Lacteo circulo. PRAETER inerrantes autem stellas, cernitur inter sidera etiam circulus, siue potius, vt Ptolemaeus, Zona, colorem quasi referens lactis: vnde γαλαξια & Lactea via dicitur, quae à Septentrione Meridiem versus caelum ipsum subcingit; & quibusdam locis lata, aliis angusta, nonnullis gemini cernitur. Sidera autem per quae transit latissimè Ptolemaeus libro octauo exponit, breuissimè verò Manilius, de lacteo scribens: Alter in aduersum positas succedit ad Arctos, Et paulùm à Boreae gyro sua fila reducit, Transitque inuersae per sidera Caßiopeae. Inde per obliquum descendens tangit Olorem, Aestiuosque secat fines, Aquilámque supinam, Temporaque aequantem gyrum, zonamque ferentem Solis equos, intra caudam qua Scorpius ardet, Extremamque Sagittarij laeuam atque Sagittam. inde suos sinuat flexus per crura pedesque Centauri alterius, rursusque ascendere caelum Incipit, Argiuamque ratem per aplustria summa, Et medium mundi gyrum, Geminosque per imum Signa secat. Subit Heniochum, téque vnde profectus Caßiopea petens, super ipsum Persea transit, Orbemque ex illa coeptum concludit in illa.

---

Rembert Dodoens, De sphaera. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://zenodo.org/records/15040256.
