# De sphaera 31

Rembert Dodoens, De sphaera, DE SPHAERA, SIVE. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/rembert-dodoens/de-sphaera/31
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/rembert-dodoens/de-sphaera/31

DE SPHAERA, SIVE COSMOGRAPHICAE ISA GOGES REMBERTI DODONAEI LIBER SECVNDVS. De caelo & Sphaerae caelestibus circulis. ACTENVS vniuersalem mundi faciem & partes generatim attigimus. Nunc de forma, situ, magnitudine partium tractare propositum & est. Qua in re quia subinde Puncti, Lineae, Superficiei, Figurae, Anguli, Circuli, Diametri, Sphaerae, Axis, &c. vocabulis opus erit: quae & qualia haec in Geometricis dicantur praemittendum. Quid Punctum? Punctum est, cuius pars nulla est: siue quid indiuisibile, hoc est, quod in partes deduci aut diuidi non potest. Quid Linea? Linea est longitudo absque latitudine; cuius termini, siue extrema, sunt duo puncta: si finita intelligatur.

---

Rembert Dodoens, De sphaera. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://zenodo.org/records/15040256.
