# De sphaera 32

Rembert Dodoens, De sphaera, DE SPHAERA, SIVE. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/rembert-dodoens/de-sphaera/32
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/rembert-dodoens/de-sphaera/32

Quid linea recta? Linea recta est ab vno puncto ad aliud breuissima extensio. Quid lineae Parallelae? Lineae parallelae, sunt lineae aequidistantes; qua quantumuis protrahantur, numquam concurrunt, sed aequaliter semper à seipsis remotae. Quid superficies? Superficies est longitudo, latitudinem tantum habens, cuius extrema & termini sunt lineae. Quid figura? Figura est quae termino vel terminis clauditur siue quae sub aliquo vel aliquibus terminis comprehenditur. Vt termino clauditur, & sub vno comprehenditur Circulus: sub terminis verò, reliquae omnes figurae. Triangulus, Quadrangulus, Pen tagonus &c. Quid Angulus Angulus est duarum linearum contactus. Quid Angulus rectus? Angulus rectus est, qui ex recta linea, superrectam lineam cadente, & vtrimque duos aequales angulos faciente producitur: vt a Quid Angulus obtusus? Angulus obtusus dicitur, qui recto angulo ma Vior est: Quid Angulus acutus? Angulus acutus nominatur, qui recto angulo minor est: vt e, Quil

---

Rembert Dodoens, De sphaera. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://zenodo.org/records/15040256.
