Latin
CAPVT II
Rembert Dodoens, De sphaera 37
Unproofread scanNot analysed yet
CAPVT III. DVPLEX est caelestium orbium motus. Vnus secundum ordinem ac successionem signorum Zodiaci ab Occidente versus Orientem progreditur. Alter contrario cursu, contra signorum Zodiaci ordinem, ab ortu in occasum celerrimè rapitur, hic omnes subiectos orbes secum ducit &XXIIII. horarum spatio perficitur, quod tempus diurnus motus, &dies naturalis dicitur. Ceterùm qui ab occasu in ortum tendit motus, tam multiplex est quàm sunt caelestes Sphaerae quae hoc mouentur. Tardissimus octaui orbis, qui XLIX. annorum milibus recurrere putatur. Post hunc Saturni, qui triginta annis conuertitur. ab hoc Iouis duodecimo anno completus, deinde Martis bimus, poste à Solis, Veneris &Mercurij annui, celerrimus Lunae menstruus: qua de caussa hic motus facillimè ab ea der rehenditur. A Solis enim congressu, seriùs de die in diem occidit: longiùs scilicet à Sole recedens, &in ortum tendens quod eam proprio motu, ab Occidente in Orientem ferri, sauis manifestè ostendit. Quòd verò etiam aliae atque aliae stellae, vesperi ab occasu Solis apparere desinant: aliae item ante vel Solis exortum, vel post occasum exoriantur, simili quoque Solem motu cieri indicio est. De Axibus &Polis Mundi. CAP. IIII. CVM nihil de Sphaera dici, quod non de Mundo, possit (absolutissima enim &perfectissima Sphaera existit) habeat quoque mundus suos polos &axes consequens est. Axes autem duos habet, &polos his respondentes quatuor. Idque propter duplicem quo reuoluitur motum. Nam singuli motus suum axem &polos habent. Vnus axis &proprius, quemque idcirco Mundi axem nuncupant est linea illa Mundum dimetiens, circa quam diurno motu ab ortu in occasum, caelum vniuersum circumuoluitur, de quo ita Manilius: Aëra per gelidum tenuis deducitur axis, Libratumque regit diuerso cardine Mundum, Sidereus circa medium, quem voluitur orbis, Aethereósque rotat cursus, immotus at ille Inbinas arctos magni per inania Mundi, Perque ipsum terrae directus conspicit orbem.