Latin
CAPVT II
Rembert Dodoens, De sphaera 39
Unproofread scanNot analysed yet
Maiores dicuntur quibus idem cùm toto orbe centrum: siue qui mundum in aequales partes secant. Minores qui mundum non in aequas partes diuidunt: nequ. idem cum vniuerso centrum nabent. Maiores sex sunt, Aequator, Zodiacus, κόλουροι duo, Finitor, &Meridianus. Minores quatuor, Polares duo, &Tropici totidem. Quibus ex Procli &aliorum Graecorum traditione, duo accedunt alij, Horizontis videlicet obliquitatis limites, qui licet in Sphaera commodè affingi aut applicari non queant (certum etenim ac definitum locum non retinent ad quamlibet horizontis mutationem locum variantes) nequaquam tamen praetereundi sunt. Non exiguam siquidem vtilitatem adferunt demonstrandis multis, quae ad stellarum apparitiones, occultationesque faciunt. Possunt vero &alij infiniti imaginari, ac infinitis nominibus designari, sed quia nullam autem omnino exiguam vtilitatem conferunt, in materialis Sphaerae structuram non refert adhiberi. Materialis Sphaerae ἑικὼν. De Aequatore circulo CAP. VI. AEQUINOCTIALES, Aequidialis, ἰσημεειος,