# De sphaera 4

Rembert Dodoens, De sphaera, 4. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/rembert-dodoens/de-sphaera/4
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/rembert-dodoens/de-sphaera/4

Ad Physicas certè doctrinas, inter quas Medicina est, plurimum conferre nemo est alicuius eruditionis qui ignorare queat. In Oratorum autem, Poëtarum, & Historiographorum veterum scriptis nemo etiam feliciter aut cum fructu versari potest, qui non aliquam (si non absolutam) Astronomiae ac Geographiae cognitionem habuerit. Iurisprudentiae verò scientiam & harum cognitione adiuuari, ac proficere, Clariss. ac ampliss. vir D. Ioachimus Hopperus, Hispaniae Regi à rerum Belgicarum consilijs primarius, parens vester facilè (si in viuis esset) persuaderet. Nam tametsi etiamnum iuuenis omne suum studium, omnemque suum laborem ad Iurisprudentiae notitiam conuertisse visus sit, non tamen Astronomiae ac Geographiae principia ignorare voluit, sed & haec degustanda, veluti & Philosophiae aliarumque honestarum disciplinarum cognitionem sibi comparandam existimauit. Sic vt & in illius gratiam antè annos XXXVII. Isagogicos hos libellos conscripserim, atque ad ipsum Aurelios miserim.

---

Rembert Dodoens, De sphaera. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://zenodo.org/records/15040256.
