# De sphaera 48

Rembert Dodoens, De sphaera, CAPVT II. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/rembert-dodoens/de-sphaera/48
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/rembert-dodoens/de-sphaera/48

Sub hoc Sol diem breuissimam, noctem verò tenebrasque longiores facit: quod tempus veteres Brumam vocant, vnde circulo Brumali nomen. Sub illo verò diem longissimam & noctes breuiores adfert, aestiuam reciprocationem peragens. De Polaribus circulis atque inibi de parallelis. CAP. X. ARCTICVM & Antarcticum polares circulos, Zodiaei poli (quos scripsimus à Mundi polis deflectere) diurna reuolutione circumacti, circa Mundi vertices describunt. Arcticus vocatur qui ad Borealem cardinem circumscriptus est: Antarcticus verò qui circa alterum polum arctis oppositum. Hic semper nobis in Europa latet: ille verò suprà Horizontem perpetuò circumducitur. Sunt autem circuli isti duo ex minoribus similiter Sphaerae circulis, & ad Aequatorem duosque Tropicos paralleli, hoc est, omnibus suis partibus aequidistantes. De his MaDe his autem quinque parallelis eleganter M. nilius Astronomicon primo:

---

Rembert Dodoens, De sphaera. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://zenodo.org/records/15040256.
