# De sphaera 49

Rembert Dodoens, De sphaera, CAPVT II. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/rembert-dodoens/de-sphaera/49
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/rembert-dodoens/de-sphaera/49

Horizon quidem, quoque versus situs commutetur: Meridianus tamen si rectè ad polos tendatur idem permanet, sed ad Orientem Occidentémue vel obliquo itinere progredientibus cum Horizonte mutationem subit. gertex. DIDe duplici Horizonte. CAP. XIII. DVPLEX Horizon est: rectus & obliquus. Rectus vocatur vtrumque mundi polum attingens, & aequatorem ad angulos rectos intersecans & in ipso polos suos habens, sine ad quem Aequator rectè erigitur, vt locorum Asię, Africae & Americae Aequatori subiacentium. Obliquus neque per Mundi polos transit, neque Aequatorem secundum aequos anguos diuidit, sed ad hunc circulus Aequator inclinatur; qualis locorum omnium Aequatori non subiacentium. Secundum hanc autem Horizontis differentiam, mundus quoqu.

---

Rembert Dodoens, De sphaera. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://zenodo.org/records/15040256.
