# De sphaera 52

Rembert Dodoens, De sphaera, CAP. XIIII. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/rembert-dodoens/de-sphaera/52
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/rembert-dodoens/de-sphaera/52

CAP. XIIII. SVPERSVNT alij duo circuli non negligendi, in obliqua Sphaera obliquitatis Horizontis limites. Sicuti enim Zodiaci inclinatio, vt antè dictum est, Tropicos, ita Horizontis obliquitas duos hinc inde circulos ad Aequatorem parallelos depingit: vnum Borealem, alterum Australem: hunc Antarcticum, illum Arcticum Proclus & Graecorum complures & nostra aetate Nicolaus Copernicus nominant. Non adhibentur autem communiter isti circuli in materialis Sphaerae structuram: nullum enim certum locum occupare possunt, ad quamlibet Horizontis variationem, & loco & magnitudine dissimiles. Vocantur verò & hi circuli; Boreus quidem semper apparentium; Austrinus semper occulto rum. Extra enim hos circulos, ad Arctos nihil occidit, ad Austrum nihil oritur. Sola siquidem illa oriuntur ac occidunt, quae intra metas horum duorum circulorum continentur. Cùm etenim Septemtrionalis obliqui Horizontis limes, quem diximus à Proclo & aliis Graecis Arcticum dici, super Horizontem perpetuo totus sit, consequens est omnia quae extra eum versus Borealem polum cernuntur, suprà Horizontem semper ferri. Et eodem modo, cum Australis siue Antarcticus, sub Horizonte totus deprimatur, omnia quoque sidera semper occultari sequitur, quae extra hunc versus Australem polum existunt. Est autem distantia horum circulorum ab Aequatore, residuum semper, quod polaris supra Finitore eleuatio a circuli quadrante subtracta reliquum fecerit. Inter Tropicos igitur degentibus, polaribus minores isti circuli, & inter eos siti apparent. Sub Tropicis cum polaribus conueniunt. Qui inter Tropicos & polares degunt, maiores polaribus experiuntur. Ita sensim maiores facti etiam Tropicis aequales fiunt. Nec finis donec eò ventum, vbi quoniam polus supra verticem est & Horizon & Aequator & hi circuli coincidunt. DE SPHAERA, SIVE COSMOGRAPHICAE ISAGOGES REMBERTI DODONAEI, DE TERRA & Sphaerae terrestribus circulis: LIBER TERTIVS. CAP. I. De forma Terrae. CROTVNDAM ac Sphaericam terrae esse figuram haud obscura argumenta ostendunt. Duplicia autem haec sunt. Quaedam ab Oriente in Occidentem: alia à Meridie in SepteStrionem talem eius figuram esse demonstrant. Priora ab ortu Solis Lunaeque altera ab apparitione & occultatione stellarum sumuntur. Quòd enim iis qui ad Orientem magis habitant citius Sol, Luna reliquaque astra oriuntur, ad caeli medium & occasum perueniunt, tardius his qui Occidentaliorem situm habent, terrae globosum ab Oriente in Occidentem esse tractum ostendit.

---

Rembert Dodoens, De sphaera. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://zenodo.org/records/15040256.
