Latin
CAP. XIIII
Rembert Dodoens, De sphaera 62
Unproofread scanNot analysed yet
Proportionem autem quantitatis, &distantiae, quae haec tria corpora inter e habent elegantissimè Nicolaus Copernicus ex Parallaxium atque apparentiu Solis &Lunae diametror u obseruatione Geometrica via, &ratione, libro quarto Reuolutionum ostendit, vbi Lunae silentis, ac plenae maximam à terra distantiam sexaginta Ternaquinque partium, cum semisse; dimidiatae verò, sexaginta &octo, qualiu semidiameter terrae est vna. Solis autem apogei similium partium mille, centum, &septuaginta nouem esse demonstrat. Terramque Luna quadragelies ter ferè maiorem, atque hac Solem centies sexagesies bis: ita vt Lunâ Sol maior existat, sex millies, nongenties, trigesies octies. Terra maior Luna XLIII. Sol maior Terra CLXII. Sol maior Luna 6938. Luna silens à terra distat semidiametris Luna dimidia à terra distat terreni globi. Sol apogeus à terra distat 1179) De Circulis qui in terra describuntur. CAP. VIII. DESCRIBVNTVR &in terra circuli, sed