# De sphaera 63

Rembert Dodoens, De sphaera, CAP. XIIII. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/rembert-dodoens/de-sphaera/63
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/rembert-dodoens/de-sphaera/63

quam in caelo pauciores, ex enumeratis enim paulò antè Sphaerae circulis ij tantùm adhibentur quos diximus parallelos inter se esse: Aequinoctialis, Tropici & Polares, qui iuxta superficiei terrae rationem, tot partibus à se inuicem in terra, ac caelo aequidistant. Quod facilè ostendi potest, demissa ab his circulis ex caelo recta linea ad terrae centrum, vbi enim talis linea terrae superficiem attigerit, illic super contactus punctum parallelum describi conuenit, à quo linea illa descendit. Praeter hos verò adhibentur & alij à Geographis, secundum horaria incrementa descripti, minimè nobis praetereundi. Vsus autem omnium horum circulorum in terrae descriptione magnus est. Secundum aequinoctialem circulum locorum terrae longitudo, & latitudo sumitur: per polares, & Tropicos in Zonas siue vt vocant fascias distinguitur: alij paralleli secundum dierum longitudines in climata terre superficiem partiuntur. Praeter haec appinguntur hi omnes à Ptolemaeo, & aliis Geographis in tabulis, quae terrae orbis locorum similitudinem exhibent: vt vel sola ea de caussa, tractatio eorum vtilis sit. De longitudine, & latitudine locorum terrae.

---

Rembert Dodoens, De sphaera. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://zenodo.org/records/15040256.
