# De sphaera 7

Rembert Dodoens, De sphaera, RVM MENTIO FACTA. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/rembert-dodoens/de-sphaera/7
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/rembert-dodoens/de-sphaera/7

N Escio quos olim finxit sibi stulta vetustas
ISine Deos, seu Semideos, ob fortè pudendae
Facta aliqua. at turpes nugae, at mendacia. porrò
Quum sit tantùm vnus, qui condidit omnia solo
Vel nutu Deus, insanum esto dicere plures.
At verò si sint tamen vsquàm, vnquámue fuêre
Quos fas sit vocitare Deos, Magna illa tonantis
Filia, scrutatrix rerum, ingeniosa Mathesis,
Iel sola ipsa Deo similes nos reddere posset,
Atque immortaleis facere ex mortalibus: at non
Vlla vnquàm ratione Deos. Illa omnia scitè
Pulchrè, plenè, aptè instituens, traditque, docétque
Quae sciri fas est nobis. Illa omnia acutis
Luminibus penetrat, tam quae peraguntur in alto
Aethere, quàm toto hoc orbe inferiore geruntur
Solam illam admittit cuncta in secreta seorsim
Subductam natura potens, charaeque Sorori
Singula nudè aperit, pandit, communicat vltrò
Quae possunt densis vsquàm latitare tenebris.
COMMENDATIONEM

---

Rembert Dodoens, De sphaera. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://zenodo.org/records/15040256.
