Latin
CAPVT XI
Rembert Dodoens, De sphaera 73
Unproofread scanNot analysed yet
Hîc iterùm parallelorum distantia variatur. Vigesimus per Orcades insulas, dies eius longior horarum XIX. &Arctoi cardinis eleuatio partium LXI. Vigesimus primus per Thylem insulam, cuius latitudo partium est LXIII. cum quadrante, dies horarum aequalium viginti. Hucusque Ptolemaeus progressus à parallelorum descriptione destitit, interim tamen liberum nobis est, alios his affingere, si vlterius per horarum duarum incrementum (geminata scilicet differentia, quam in magna constructione Ptolemaeus sequitur) progrediamur ad Arcticum circulum vsque, suprà quem, si qui alij, per menstrua incrementa describendi venient. Vigesimus ergo secundus parallelus per extrema transit Scythiae, vbi dies horarum XXII, ab Aequatore distat sexaginta quinque gradibus cum semisse, &Heterosciorum vltimus est. Vigesimus tertius, per Gotthiam, cum Arctico circulo concurrit, primus est Perisciorum, diem habet horarum vigintiquatuor, latitudinem LXVI. graduum cum semisse, &paulo amplius. Vigesimus quartus, diem habet menstruum, poli eleuationem partium sexaginta septem, &minutorum XLV. Vigesimus quintus, diem habet bimestrem, latitudinem sexaginta nouem cum semisse graduum.