# De sphaera 75

Rembert Dodoens, De sphaera, CAP. XIIII. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/rembert-dodoens/de-sphaera/75
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/rembert-dodoens/de-sphaera/75

Describuntur autem à veteribus communiter climata septem, à Ptolemaeo in tabulis ascensionum, secundo magnae constructionis etiam nouem, quae sua nomina, ab insigni loco, monte, vel fluuio, per quae medium climatis transit, traxerunt. Climatum porrò initium, non ab Aequatore vel primo antedictorum parallelo, sed à tertio sumitur: quòd supra hunc, vel incognita terra esset, vel nimio aestu inhabitabilis crederetur. Propositum enim veterum erat habitabilem tantùm terram per climata dipescere. Primum ergo clima Diameroës, à tertio incipi: parallelo, quinto clauditur, cuius medium, diem habet longiorem horarum XIII. sicut quartus parallelus, qui per medium huius transit, à quo & nomen inuenit. Secundum clima Diasyenes, quinto & septimo continetur. Tertium Dialexandrias septimus, & nonus paralleli complectuntur. Quartum Diarhodu, à nono ad vndecimum patet. Quintum Diarhomes siue Diellespontu, inter vndecimum iacet, & tertium decimum. Sextum Diapontu, à decimo tertio incipit, ad quintum decimum tamen non extenditur, sed alio quodam parallelo terminatur per Danubij fluuij fontes descripto, qui in Geographicis à Ptolemaeo non numeratur, sed in magna constructione decimus sextus est. Septimum Diaborysthenes, à decimo quinto parallelo qui per medium huius ducitur. Octauum Diabritannias, à decimo sexto parallelo per medium huius descripto. Nonum Diatanaidos, & à Cymbrica Chersoneso, quae hodie Dania, Diachersonesu, vel vt quidam Diadanias. Haec sunt climata à Ptolemaeo libro secundo Almagesti annotata, quorum priora septem veteres, & ipse Ptolemaeus libro sexto, cap. XII. agnouisse videntur, in quae cognitum, & habitatum Boreum terrae latus distinguitur. Climata enim ad Meridiem, neque Ptolemaeus, neque veterum quisquam posuit. Simili tamen, & eadem ratione, & illud terrae latus in climata distingui potest, quibus vel ab illustri loco, fluuio, monte, &c. nomina quoque indentur, vel deficiente horum notitia, praeposita Graeca dictione ἀντι, quae contra sonat, à no stris denominabuntur. Climata Borealia. Climata Austrina. Diameroës Antidiameroës. Diasyenes Antidiasyenes. Dialexandrias Antidialexandrias. 1111. Diarhodu Antidiarhodu. Diarhomes Antidiarhomes. VI. Diapontu Antidiapontu. VII. Diaboristhenes Antidiaboristhenes. VIII Diabritannias Antidiabritannias. IX. Diatanaidos Antidiatanaidos. De parallelis, secundo magnae constructionis à Ptolemaeo descriptis. QUIA superioribus capitibus mentionem ingessimus parallelorum, quos Ptolemaeus magnae constructionis, siue τῆς μεγάλης συντάξεως secundo describit, obiter hic eos annotandos, & in tabulam congestos exhibendos putauimus. Sunt autem in multis similes praecedentibus, sed longius per quadrantis horae excessum progredientes: vt ex hac tabella videri potest, in qua vtrorumque collationem fecimus, adscriptis etiam climatibus.

---

Rembert Dodoens, De sphaera. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://zenodo.org/records/15040256.
