# De sphaera 77

Rembert Dodoens, De sphaera, CAP. XIIII. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/rembert-dodoens/de-sphaera/77
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/rembert-dodoens/de-sphaera/77

Notandum autem est hos in terrae descriptionem non adhiberi, sed eos tantùm, qui Geographiae primo à Ptolemaeo, & à nobis paulò antè traditi sunt, quos inde Geographicos appellamus. Primum autem ordinem in tabella obtinent paralleli isti Geographici. proximum, quos Ptolemęus secundo magnae compositionis describit, quos qui volet per nos liberum erit Astronomicos vel etiam Gnomonicos appellare, quibus adscriptae sunt horae, cum partibus suis, quas longiores dies sub his parallelis habent, cum latitudine, qua ab Aequatore remouentur: vnde latitudines, dierumque longitudines, quas initia, media, & fines climatum sortiuntur, facilè colligi possunt. Tertium & dextrum ordinem climata nouem tenent, supra quae qui volet vlteriora describere, facilem ex dilucida hac parallelorum distinctione viam inueniet, modo supra decimum nonum Geographicum non progrediatur. Sequitur Tabula parallelorum. ElEil

---

Rembert Dodoens, De sphaera. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://zenodo.org/records/15040256.
