# De sphaera 85-2

Rembert Dodoens, De sphaera, CAPVT II. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/rembert-dodoens/de-sphaera/85-2
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/rembert-dodoens/de-sphaera/85-2

venit, vel Meridianae vmbrae absumuntur, licet aestate quàm reliquo tempore minores: vergunt autem semper in Boream. Pauciores oriuntur, ac occidunt stellae, plures in occulto, & aperto sunt: sensim increscentibus, & ad Tropicos accedentibus Horizontis obliquitatis limitibus. Dierum inaequalitas magna est, & quò à Tropicis situs remotior est, maior: vt & ad viginti quatuor horas, locis quae proximè polarem sunt, propemodùm increscant. Manent apud Antoecos nostros, qui alteram temperatam Zonam tenent, haec similia, sed non pariter eueniunt. Illis apparent Meridianae stellae: nobis Arctoae.

---

Rembert Dodoens, De sphaera. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://zenodo.org/records/15040256.
