# De sphaera 86

Rembert Dodoens, De sphaera, CAPVT II. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/rembert-dodoens/de-sphaera/86
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/rembert-dodoens/de-sphaera/86

Vmbrae nostrae Meridie semper Boreales: illorum Austrinae. Aestatem & longiores dies hic Cancer: illic Capricornus efficit. De his qui polaribus subiacent. CAP. VII. QVI BVS vertex in polarem circulum desinit, quouis die semel Zodiaci poli, per verticem Horizontis transeunt, & cùm Signifero, Finitor conuenit: eius verò limites obliquitatis cum Tropicis semper. Qua ex caussa sola oriuntur astra, quae intra Tropicos. reliqua, vel lucis perpetuae, vel exoriuntur nunquàm. Dies hîc aestate horarum XXIIII. & noctem non Solis occasus, sed ad Horizontem contactus & momentaneus quidem facit: Hieme verò, vel nulla, vel exigua dies. Peruenit enim simul ad Horizonta & mediae diei circulum Sol, lucem tantùm crepusculaque adferens. His vmbrae aestiuo solstitio in omnem caeli partem mittuntur, reliquo tempore ad polum. De frigidae Zonae locis. CAP. VIII. INTRA polares, & mundi vertices, quòd limites Horizontis maiores fiant, Signiferi pars quaedam semper apparet, alia sub Finitore semper: & hinc illic aestate plures continuae dies, & hieme noctes; vt ad menses etiam increscant. Pauca hic oriuntur, & iuxta Aequatorem solùm posita.

---

Rembert Dodoens, De sphaera. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://zenodo.org/records/15040256.
