# De sphaera 88

Rembert Dodoens, De sphaera, CAPVT X. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/rembert-dodoens/de-sphaera/88
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/rembert-dodoens/de-sphaera/88

CAPVT X. TALES ergo stellarum ac Solis, in recto & obliquo orbe Ortus, Occasusque fiunt. Nunc qualiter Aequator & Zodiacus in vtroque mundi situ oriantur, videndum. Aequator circulus, quia Horizontem in eodem semper caeli loco, siue rectum, siue obliquum, & secundum aequales dimensiones intersecat, eodem modo & aequaliter in vtroque situ oritur, ac occidit, in aequalibus semper tempo ribus aequales circuli sui partes, & in Orientali a Occidentali Horizonte, & Meridiano circulo tranmittens. Zodiacus verò quod ad Horizontes se alo modo neque similiter habeat, aliter in recto orle, aliter in obliquo oritur. In recto quidem orbe, onnia signa vniformiter, & similiter ferè exoriunur: in obliquo verò non, sed quaedam signa rectè, alia obliquè. Descendens enim Zodiaci medietas, quae est ab initio Cancri ad finem Sagittarij, exoiens, rectiùs super Horizonta assurgit, & cum pliribus Aequatoris partibus: reliqua ascendens à capie Capricorni ad calcem Geminorum, cum paucioribus Aequatoris partibus ad Aequatorem magis obliqua. Occidens verò illa obliquius; haec rectius descendit. Qua de caussa, quae in Zodiaci destendente parte sunt ascensionis rectae, & obliquae descensionis signa dicuntur; quae in altera ascensionis obliquae, descensionis rectae; vt breuiter versiculi isti docent: Recta meant, obliqua cadunt à sidere Cancri Donec finitur Chiron, sed caetera signa Nascuntur prono, descendunt tramite recto. Ascensiones rectae signorum. Ascensiones obliquae. Trahunt sidera rectae ascensionis maiorem in

---

Rembert Dodoens, De sphaera. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://zenodo.org/records/15040256.
