# De sphaera 89

Rembert Dodoens, De sphaera, CAPVT X. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/rembert-dodoens/de-sphaera/89
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/rembert-dodoens/de-sphaera/89

ortu moram, obliquae verò minorem: his enim partes Aequatoris pauciores: illis plures cooriuntur. Eadem & descensionis ratio. Hinc est, quod signa rectae ascensionis, longarum ascensionum, & obliquae breuium ascensionum ab Astrologis saepenumero dicantur. Quantum autem rectae ascensionis signo, supra exortum eiusdem signi in recto orbe accedit, tantum opposito obliquae descensionis decedit. In recto verò orbe, cùm nullum signum rectae, aut obliquae ascensionis esse dicatur, oppositorum signorum aequales, & descensiones, & ascensiones sunt, quod Lucanus Pharsaliae nono, eleganter expressit: Non obliqua meant, nec Tauro rectior exit Scorpius, aut Aries donat sua tempora Librae, Aut Astrea iubet lentos descendere Pisces. Par Geminis Chiron, & idem quod Carcinus ardens Humidus Aegoceros, nec plus Leo tollitur Vrna. Proficiscitur autem haec in recto orbe aequalitas,

---

Rembert Dodoens, De sphaera. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://zenodo.org/records/15040256.
