# De sphaera 90

Rembert Dodoens, De sphaera, CAPVT X. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/rembert-dodoens/de-sphaera/90
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/rembert-dodoens/de-sphaera/90

ex eo quod quatuor Signiferi quadrantes duobus intercepti coluris, paribus temporibus, & cum aequalibus Aequatoris arcubus in hoc situ ascendant. In obliqua verò, quadrantes isti, impares habent ascensiones: & solum medietas Zodiaci, quae est ab vno aequinoctio ad alterum, reliquae medietati in ascensionibus par est: qua de caussa oppositorum signorum pares esse non possunt ascensiones. Ab vna enim Zodiaci parte, ab initio Arietis, ad finem Virginis ascensiones continuè augentur: in altera vero, à capite Librae ad extremum Piscium terminum decrescunt. Inde est, vt inquit Alfraganus, quòd duo signa ab vno eodem aequinoctij puncto, aequaliter distantia similes habeant ascensiones (aequales enim angulos, vt inquit Ptolemaeus, ad Horizontem faciunt. ) Et quod oppositorum in obliquo orbe signorum, ascensionum iunctarum dimidium, vtriusque signi in recto orbe ascensioni par sit. Porrò quot tempora, siue partes Aequatoris cuilibet signo Zodiaci cooriantur, cum in nostra, tum media habitatione, subscriptae tabellae ostendunt. occidit, & vt inquit Ptolemaeus, quando Sole in Orientali Horizonte, stella Occidentalem tenet. Acronychus, serotinus, & vespertinus ortus, quando Occidente Sole stella ex parte Orientis exoritur. Occasus Acronychus, ἀκρόνυχος, vbi stella cum Sole simul ad Occidentalem Horizontis partem occumbit. Sunt ergo Acronychi exortus, Eois oppositi, atque contrarij.

---

Rembert Dodoens, De sphaera. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://zenodo.org/records/15040256.
