# De sphaera 93-2

Rembert Dodoens, De sphaera, CAPVT XII. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/rembert-dodoens/de-sphaera/93-2
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/rembert-dodoens/de-sphaera/93-2

CAPVT XII. MATVTINA & Eoa dicuntur sidera ante Solem exorientia; Vespertina post occasum eius occidentia. Sunt autem toto eo tempore matutina, quod ab ortu Eono, ad huiusmodi occasum est: hinc Vergilius Georgicon primo: Pleiades ad ipsum occasum matutinum Eoas dicit: Antè tibi Eda Atlantides abscondantur. Vespertina verò sidera ab acronycho exortu, ad vespertinum, & similem occasum, sunt. Quae sic quidem in astris fixis omnibus, & planetis: Saturno, Ioue, & Marte se habent.

---

Rembert Dodoens, De sphaera. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://zenodo.org/records/15040256.
