Latin
CAPVT XII
Rembert Dodoens, De sphaera 94
Unproofread scanNot analysed yet
In Vefere autem, Mercurio, &Luna alia est ratio: non enim à Sole, vt illa praeueniuntur, nec eius recessu deteguntur, sed praecurrentes se Solis radiis subiciunt &eripiunt. Vnde ab acronycho occasu haec vespertina, &ante matutinum ortum, matutina &Eba dicuntur. De Motu planetarum &octaui orbis. CAPVT XIII. PLANETARVM, &octaui orbis motus contrario ductu, ab occasu in ortum secundum Zodiaci signorum ordinem, diurnae reuolutionem contranitens, progreditur. Est autem multiplex, &varius, neque in omnibus similis. Octauus orbis per circulum mundo concentricum, hoc est, idem cum terra centrum obtinentem, &aequaliter ferè promouetur: nisi quòd modo celeriùs, aliquando tardiùs, quod vnde proficiscatur, ex Georgij Purbachij Theoricis, vel Nicolai Copernici reuolutionum libris, petendum relinquimus: altioris enim est speculationis, quàm hic tractari conueniat. Planetarum autem orbes in circulis mouentur eccentricis, hoc est, aliud à mundo aut terra centrum habentibus: ideoque nunc sublimes; aliàs deiecti &terrae proximi apparent. Vocatur autem circuli pars à mundi centro longissimè distans, ἀπόγειον, &Aux, proximè accedens περιγρον, ac Augis oppositum: vtraque autem absis dicitur: haec quidem infima, illa summa absis. De motu Solis, &dierum naturalium inaequalitate.