# De sphaera 94

Rembert Dodoens, De sphaera, CAPVT XII. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/rembert-dodoens/de-sphaera/94
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/rembert-dodoens/de-sphaera/94

In Vefere autem, Mercurio, & Luna alia est ratio: non enim à Sole, vt illa praeueniuntur, nec eius recessu deteguntur, sed praecurrentes se Solis radiis subiciunt & eripiunt. Vnde ab acronycho occasu haec vespertina, & ante matutinum ortum, matutina & Eba dicuntur. De Motu planetarum & octaui orbis. CAPVT XIII. PLANETARVM, & octaui orbis motus contrario ductu, ab occasu in ortum secundum Zodiaci signorum ordinem, diurnae reuolutionem contranitens, progreditur. Est autem multiplex, & varius, neque in omnibus similis. Octauus orbis per circulum mundo concentricum, hoc est, idem cum terra centrum obtinentem, & aequaliter ferè promouetur: nisi quòd modo celeriùs, aliquando tardiùs, quod vnde proficiscatur, ex Georgij Purbachij Theoricis, vel Nicolai Copernici reuolutionum libris, petendum relinquimus: altioris enim est speculationis, quàm hic tractari conueniat. Planetarum autem orbes in circulis mouentur eccentricis, hoc est, aliud à mundo aut terra centrum habentibus: ideoque nunc sublimes; aliàs deiecti & terrae proximi apparent. Vocatur autem circuli pars à mundi centro longissimè distans, ἀπόγειον, & Aux, proximè accedens περιγρον, ac Augis oppositum: vtraque autem absis dicitur: haec quidem infima, illa summa absis. De motu Solis, & dierum naturalium inaequalitate.

---

Rembert Dodoens, De sphaera. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://zenodo.org/records/15040256.
