# De sphaera 95

Rembert Dodoens, De sphaera, CAPVT XII. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/rembert-dodoens/de-sphaera/95
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/rembert-dodoens/de-sphaera/95

CAP. XIIII. SOL regulariter in eccentrico suo mouetur, nulla ab ecliptica deflectens via, integrum motum, & duas intra Tropicos reciprocationes CCCLXV. diebus & ferè diei quarta parte perficiens. Quam ob caussam, Iulius Caesar temporum inaequalitatem corrigens, & nouam anui rationem instituens, trecentos & sexaginta quinque dies, anno tribuit, cum diei parte quarta; ex quibus cùm quatuor annis, dies vnus increscat, quarto quoque anno intercalaris dies superadditus est. Qui quòd inter sextum & septimum Cal. Martias intercaletur, bissextus, quasi alter sextus dictus est, & ab eo annus bissextilis. Non est autem iste annuus Solis motus semper aequalis, sed Sole in apogeo, tardior & mediocri motu minor, in perigeo verò celerior, & medio maior. In hoc enim per diem LXI. cum semisse minutis, sub illo LVII. tantùm progreditur: medio verò tempore minutiis LIX. cum quadrante, qui terminus communi, & mediocri motui statuitur. Hinc est, quod dies naturales, quos reditu Solis in eundem circulum contineri diximus, inaequales fiant. Ab vna enim Meridie in alteram, inaequales partes Aequatoris per mediae diei circulum transeunt. Sole quidem apogeo supra CCCLX. gradus, LVII. minuta tantùm: perigeo verò etiam LXII. cum semisse ferè: cùm medio & communi die solùm LIX. minuta, supra CCCLX. partes, per Meridianum transeant. Est autem Sol apogeus in Geminis: perigeus in Sagittario. Licet autem, vt inquit Monteregius in Epitome sua, dies differens, parum à die vna mediocri differat, & insensibiliter, in pluribus tamen diebus haec diuersitas collecta, quantitatem, de qua curandum sit, efficit. De Motu Lunae. CAP. XV.

---

Rembert Dodoens, De sphaera. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://zenodo.org/records/15040256.
