Latin
CAPVT XII
Rembert Dodoens, De sphaera 96
Unproofread scanNot analysed yet
LVNA praeter quod in Eccentrico circulo moueatur, eclipticam siue Solis viam non sequitur, sed aliam motus sui lineam habet, vna parte ad Boream, altera ad Austrum, ab ecliptica deflectentem, vnde non nisi rarissimè sub ecliptica mouetur. Intersecat autem haec linea Lunae semita, Solis viam, quam diximus ἐκλεπτικὴν vocari, duobus locis, qui nodi, &σύνδεσμοι dicuntur, quorum vnus, à quo Luna digrediens ad Boreale latus, &verticem nostrorum capitum ascendit, nodus ascendens, &σύνδεσμος ἀναβιβάζων dicitur: alter verò à quo Luna ad Australem partem decurrit, descendens &καταβιβάζων. Recentiores nodum ascendentem caput Draconis, descendentem Draconis caudam appellant. Mouetur Luna, per diem motu mediocri, siue medio gradibus XIII. cum scrupulis XI. ferè, totum circulum, &motus sui viam diebus XXVII. cum triente diei percurrens: est tamen modò celerior, modò tardior, propter eccentricitatem circuli, vt in Sole euenit. De illuDIV De illuminatione Lunae. CAP. XVI. LVMEN à Sole Luna mutuatur, quod deinde ad terram demittit, haud aliter ac speculum luncis splendorem. Corpus siquidem est opacum, luminis ac splendoris expers, quod à Solis radiis illuminatur: vt ex deliquio eius satis apparet.