Latin
CAPVT XII
Rembert Dodoens, De sphaera 99
Unproofread scanNot analysed yet
DELINQVI T, &obscuratur nonnunquàm Luna: terra enim in oppositam ex diametro Soli partem vmbram iacit, in quam Luna incidens, quia alieno &Solis lumine lucet, obTernatenebratur, &luminis ac splendoris defectum, quem εκλέψιν Graeci vocant, patitur. Incidit autem semper, quotiescumque lumine plena in altero dictorum nodorum Soli opponitur: &si quidem in ipso exactè nodo sit, integra, &aliquo etiam tempore delinquit: si verò extra hos nodos, non longè tamen ab iis digressa, intra limites defectionum manens, particulatim digitis siue vnciis aliquot tantùm. Vocantur autem digiti, &vnciae, duodecimae diametri Lunae, vel Solis partes: hinc tribus, vel quatuor, &c. digitis Solem vel Lunam deficere nihil aliud est, quàm to partes duodecimas diametri obscurari. Extra autem hos nodos, vel defectionis limites, quòd sub ecliptica non feratur, sub qua semper terrae vmbra directè cadit, neque perfecto diametro distet (per terrae enim centrum non transit) detrimenti nihil, quantumcumque plena, patitur. De Eclipsi Solis. CAP. XVIII.