# De sphaera ii

Rembert Dodoens, De sphaera, ii. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/rembert-dodoens/de-sphaera/ii
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/rembert-dodoens/de-sphaera/ii

DODONAEVS GRE GORIO ET CAIO ANTONIO HOPPERIS FRATRIBVS, COGNATIS SVIS S. N Astronomiam ac Geographiam Isagogici siue de Sphaera à nobis olim con3 scripti libelli cùm quibusdam doctis, ac Mathematicarum artium studiosis vt iterum ederentur placeret, non potui non hos prius à mendis quibusdam repurgare, & aliquo quoque recognoscere modo. Tametsi enim harum scientiarum studijs multis annis intermissis, grauiora, artisque medicae exercitatione magis sectatus fuerim, nihilominus tamen huius nostri iuuenilis laboris amor ita me commouit, vt ad Isagogica haec diligentius recognoscenda me quoque impulerit. Creuit inter recognoscendum paternus veluti affectus, sic vt & pleraque locupletiora reddita sint. Breuius dicta extendimus: obscuriora illustrauimus: quadam etiam his adiecimus. Aditum autem haec de Sphaera & primis Astronomiae ac Geographiae rudimentis Isagogica praecipuè quidem ad lectionem Ptolemaei praebent, non tamen idcircò à Nicolai Copernici viri doctissimi, in nonnullis hypothesibus à Ptolemaeo dissentientis, lectione viam praecludunt. Nam & ad huius de reuolutionibus libros veluti manu ducunt. Faciunt verò & ad reliquarum multarum pulcherrimarum scientiarum notitiam.

---

Rembert Dodoens, De sphaera. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://zenodo.org/records/15040256.
