Latin
INSITA
René Rapin, Hortorum libri IV 100
Unproofread scanNot analysed yet
Αὕται μ; Dediscet matrem, succos oblita priores.
τοῖς χλοῖς αἱ
Duraque tum cornus, flauensque cydonia pomis
μεταβολαί.
Curuabit ramos bicoloribus, ipsaque tristes
Theoph l. 2.
Passim pruna ferent inuito caudice spini.
Inque alio cerasus florebit adultera trunco,
Et versa melior laetabitur arbore tellus.
Interdumque arbos ramis diuersa, sub vno
Stipite poma feret partu spectanda biformi.
fructus
Nunc quibus expediat varios confundere
Foederibus, quales ramis coniungere ramos,
Quae quibus hospitium praestent virgulta, monebo.
Ἐκεντείζεται
Omne genus pomi bene fulua cydonia truncis
μᾶλον εἰς κυSuscipit, atque suo pingit suscepta colore: δῶνια, καὶ γίνεται ἐκ τῆς κυδυ
Nec fugit ipsa suum pomo miscere saporem
νίων κάλλιστα.
Cana pyrus, fruticique genus praestare saligno.
Diophantis
ex γιωπ. lib.
Mutua quin etiam cum moro foedera ficus
Seruabit, tetrum si temperet illa colorem.
χαίνει μάλιστα
Lauro etiam inseritur cerasus, partuque coacto
τ ἐγκιντεισμῷ κερασία, καὶ Fundit adoptiuum per virginis ora ruborem. οὐ καλὸν, οὐδὲ γλυκὴν δώσει τὸ psaque confusos cum pomis poma sapores καρπὸν καὶ μὴ Miscebunt, prunusque pyrum gestabit agrestis, ἔικεν τεισθῆ. Florent. γεω
Palladij si dicta fidem meruere magistri.
Omnia quae patrios, per longa exempla, colonos
Ars melius docet, &posthac maiora docebit.
Inserit in salices pomos Aruernus: at illae,
Quamquam poma bonum ostendunt speciosa colorem,
Degenerant, tristemque ferunt, de foedere, tali
Pelle sub eximia, &vultu mendace, saporem.
At nunc quae varijs caeli natura, solive