# Hortorum libri IV 101

René Rapin, Hortorum libri IV, INSITA. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/rene-rapin/hortorum-libri-iv/101
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/rene-rapin/hortorum-libri-iv/101

Conueniat per se plantis, noceatve, cauendum.
Humenti campo pomus, caeloque tepenti
Gaudet: eam si per colles & saxa reponas,
Vix poterit fructus vitium excusare caduci,
Ipsa genus terrae crudum durare valebit
Ficus, Hyperboreo si terga obuerterit axi,
Sed feret argutum gracili de rure saporem.
Plantatae si forte pyro non largior aura
Defuerit, caeloque tepor contingat aperto,
Humentique solo tantisper planta iuuetur,
Flores implebunt ramos, fructusque tumebunt.
Cunctatrix autem siccam super omnia terram
Morus amat, moro iugis nocet humor, & ipsum
Corrumpit pomi tellus nimis vda saporem.
Sed passim cerasus laetam è radicibus imis
Pullulat in prolem, ceu quando Oenotria tellus
Crescentem ostendit sobolem fruticantis oliuae.
Terram optat mitem citrus, austeramque cydonis:
Persicam arena iuuat, si perluat humor arenam:
Armeniae tellus vrens non aequa ferendae est.
Quique fauent Baccho colles, sunt saepe maligni
Et peponi, & citro, quae gaudent mitibus auris.
Argillam perhibent ceraso, vitique nocentem.
Est etiam rhamno tophus, fragisque sinister:
At si telluri mandentur fraga subactae,
Et sulco ex humili caelo exponantur aprico,
Implebunt teretes succo magis vbere baccas.
Quando prunus erit fundum sortita tepentem,
Ipsa sui pomis replebit vota coloni.
Amant poma pingue& laetum solum cui humorem natura suppeditet. PalSi pyra locis tepidis & solo, inuentur irriguo, florem plurimum proferent, & magnitudinem pomi turgentes acquirent. Pal. lib. 3. Humor aßiduus moris prodesse non creditur. Pal. lib. 3. Pruni loco laeto, & humido, coeloque tepido melius profe runtur. Pal. VARIAE

---

René Rapin, Hortorum libri IV. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Hortorum_libri_IV.
