Latin
FORMAE
René Rapin, Hortorum libri IV 102-2
Unproofread scanNot analysed yet
Si tamen aut prunus campis, aut languida pomus
Arbor erit, fusa praeter foueatur amurca.
Nec non proscisso, qui saepius aequore campum
Ipsis subiectum arboribus, circumque iacentem
Suscitet, &rastro vertat, ferroque bidenti;
Maiores plantis animos, &fructibus addat.
Salsus ager plantis, &qui perhibetur amarus,
Omnibus infelix: non illum cultus auari
Agricolae, non longae hyemes, gelidaeque pruinae,
Non aurae emendant ventis, pluuiaeque frequentes,
Nec genus ille suum pomis, nec seruat honorem.
Omnia degenerant naturam oblita priorem.
Verum vbi fructiferis sedem delegeris aequam
Arboribus, varias plantandi discere formas
Incipe: nam varia pro conditione locorum
Sunt variae species. Alios, quibus arua patebunt
Apricum ad Solem, mitis sub sidere caeli,
Proceris campum arboribus plantare iubebo.
Pumila per dumos alijs arbusta placebunt,
Trunco humili, ramoque breui, cinctuque rotundo,
Dum muros alij late digesta per omnes
Componunt virgulta, suis retinenda catenis:
Quae ceu per tonsas alij longo ordine sepes,
Consertis in se ramis, distendere norunt.
Omnibus his decor est ruri quaerendus, &horto
Conciliandus honos, quem tot diuersa decebunt.
Ante tamen, quae per patrios sunt scripta colonos
His super, obserues. Mori nam multa vetusto,
Artibus vt pollens istis, haec addidit aetas,