# Hortorum libri IV 103

René Rapin, Hortorum libri IV, FORMAE. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/rene-rapin/hortorum-libri-iv/103
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/rene-rapin/hortorum-libri-iv/103

Culturae formam longe superauit auitae.
Tu campo teneros fructus ne crede patenti,
Quales sunt ipsae ficus, à sole coquendae
Aestiuo: caelo sed liberiore fruantur
Grandia poma, nuces, pruni, cerasique, pyrique,
auras.
Quaeque omnes fragilis durabit amygdalus
Fructibus & iustum si conciliare saporem,
Atque boni ingenium succi, moresque benignos
Forte velis, illos caelo propone patenti.
Namque tibi fructus meliores proferet arbos,
Quae plenum ad Solem luci se pandit apricae.
Seu quod, qui fructus caelo nascuntur aperto,
Plus opis accipiant pleni de lumine Solis:
Siue quod ingenti trunco procerior arbos,
Longe plus ipsa petit à tellure vigoris,
Vnde etiam proli plus succi ducat alendae:
Seu quod, de media caeli regione sereni,
Purior arboribus summis afflabitur aër.
Ergo rite omnes primum sunt poma per hortos
Solibus exponenda, quibus percocta saporem
Accipiant, atque aestati duranda ferendae.
Vt verò prolem teneram tueare benignis
Indulgens studijs, maioraque corpora formes,
Stringe manu frondes nimias, & decute ferro
Luxuriem nimiam: nec matrem ramus opacet
Ipse suam, nec onus ramo, quod ferre recuset,
Imponas. Foetus praesertim tolle caducos,
Donec prolem aliam, propria iam mole valentem
Videris, atque suo meditantem viuere succo.
FRVCTVS

---

René Rapin, Hortorum libri IV. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Hortorum_libri_IV.
