Latin
PRAECOCES
René Rapin, Hortorum libri IV 105
Unproofread scanNot analysed yet
A medio, iusti potius mensura caloris,
Et murum viuae praetextu perline calcis:
Calx omni solem melius de parte reflectit
Laeuis, &ingenitos exurit torrida vermes,
Stragem olim arboribus magnam, exitiumque daturos.
Tum ferri ad murum series praefigitur vnci,
Cui contos late intendunt, cratesve salignas,
Virgeus vnde omnis ramorum pendeat ordo.
Vimineis autem ramos deuinciat hamis
Villicus, &murum componat rite per omnem.
Ast illos alij melius per tortile ferrum
Parietibus tendunt longis nodoque coercent.
Ipsum vltro rigidis lenti per tempus habenis
Parebunt rami: primis si forte sub annis
Ire doces sub vincla, suas vt discere partes
A teneris sensim incipiant, longoque subacti
Obsequio, toti assuescant insistere muro.
Nam quae obduruerint longos virgulta per annos,
Tendere parietibus studio tentabis inani.
Ergo se partes vt ramus liber in omnes
Flectat, &imperium facilis promptusque sequatur:
Assuescat sensim obsequio, dum mollior aetas
Id sinit, &dociles veniunt ad vincula virgae.
Omnem igitur generis murum plantare sub ipsum
Arborei sobolem primis hortabor ab annis,
Paulatim per se vinclis parere docendam.
Vimque adeo remoue arboribus, quae mitibus vltro
Imperijs dedunt sese, parentque volentes.
Ipsa etiam ramos non dedecuere fluentes
Vincula, si murum iustus quadret ordo per omnem.
Foemina vittatos ceu cum sub vincla capillos
Ire iubet, crinemque rata sub lege reponit:
Dum parat ire foras, &se praebere videndam,
Crinem vincla decent, pars est bona laudis in illis.