# Hortorum libri IV 106

René Rapin, Hortorum libri IV, PRAECOCES. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/rene-rapin/hortorum-libri-iv/106
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/rene-rapin/hortorum-libri-iv/106

Sic bene digestis, ipso pro pariete, ramis,
Quantumuis arbos fuerit captiua, decebit.
Si nihil emineant rasis hastilia virgis,
Et murum viridis praetextus vestiat omnem.
Haecque decens series pictos imitata tapetas,
Murum omnem, campumque suo commendat honore:
Praesertim certos quando variare colores
Incepere, suo varij pro tempore, fructus.
Tum vero vigili quae non speranda colono
Gaudia, pomiferi cum per diuortia muri
Liuebunt ficus, & Persica mala rubebunt,
Curuabuntque graues late pomaria ramos?
Nam quando aestiuus pomis bicoloribus annus
Pingitur, omnis opes per sese opulenta beatas
Ad murum laetis sub frondibus explicat arbos.
Tum iuuat & fructus, & munera diuitis horti,
Et villam lustrare omnem, iuuat arua videre,
Mirari pictos, per ramea texta, colores,
Et tempestiuos ipsis decerpere fructus
Arboribus, plenosque domum portare canistros.
Siue autem explores, tua dum pomaria lustras,
Quae sint poma bonae stirpis censenda, quod ipsis
Ingenium arboribus, plantae qui cultus alendae,
Quando exultantis reprimenda licentia rami,

---

René Rapin, Hortorum libri IV. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Hortorum_libri_IV.
