# Hortorum libri IV 111-2

René Rapin, Hortorum libri IV, PLICANDAE. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/rene-rapin/hortorum-libri-iv/111-2
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/rene-rapin/hortorum-libri-iv/111-2

Spem dabat ambobus mater, non ipsa negabat
Filia, sed neuter Regi, populoque placebat.
Quod Boreas animo forte indignatus iniquo
Per coniuratos molitus talia fratres:
Dum vindicta omnem tum demum expleuerit iram.
Pars Circen causatur, Atlantiademque Calypsum,
Vtramque infestam regi. Nam prima Calypso
Se memorans indigne habitam Phaeacibus ipsis,
Pro Laertiade accepto, quem Nympha ferebat
Esse suum, sese passuram impune negabat.
Verum alijs suspectum odium, & vicinia Circes,
Quae poterat Lunae ipsius confundere vultum
Carminibus, purique auras corrumpere caeli.
At bonus Eurymedon, vates Phoebique sacerdos,

---

René Rapin, Hortorum libri IV. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Hortorum_libri_IV.
