Latin
PLICANDAE
René Rapin, Hortorum libri IV 112
Unproofread scanNot analysed yet
Externas, inquit, cladis ne quaerite causas:
Nos ipsi sontes sumus: &simul alta repressit
Ora silens, moestusque: iubet rex ipse silentem
Effari, quid deinde velit, quae crimina pandat.
Ille autem: non verba sibi iam multa requirit
Ipsa rei grauitas, quando peiora timentur,
Et locus est votis, crimen per vota piandum est.
Namque graues magni exercent nos numinis irae.
Regia quod multi replerent horrea fructus,
Ipse suae Alcinous curae tribuebat, &arti,
Demens! qui diuos non respiciebat agrestes,
Nec Solem aurarum, tempestatumque potentem,
Nec ventos, ipsumque louem placare solebat.
Tum sese Alcinous coepit sentire nocentem,
Incusans durumque animum, fastusque superbos.
Itur ad Hesperidem, silua in Phaeacide, nympham,
Quae responsa Deûm luco reddebat ab alto,
Et vox per lucum non longe audita silentem.
Ite, Ioui magno bissex mactate iuuencos,
Et totidem Soli, numen violastis vtrumque:
Proueniunt omnes vtriusque à numine fructus.
Ibant, &Soli tauros, magnoque tonanti
Mactabant: quae sacra pater facienda quotannis
Imperat Eurymedon, seruanda nepotibus ipsis.
Interea murum pomaria plantat ad altum
Alcinous, contra Boream, ventosque nocentes,
De nymphae ipsius monitu, captatque reflexi
Vim Solis, si non aequos daret ille calores.
Hinc mos plantandi natus, pro pariete, fructus,