# Hortorum libri IV 113

René Rapin, Hortorum libri IV, PLICANDAE. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/rene-rapin/hortorum-libri-iv/113
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/rene-rapin/hortorum-libri-iv/113

Quem licet Hesperiis aetas aboleuerit oris,
Illum Neustriacus, sero post tempore, pastor
Restituit, docuitque suos, quod Neustria iusti
Solis egens, per se non fructibus apta coquendis
Esse queat, ni Solis opem petat ipsa reflexi.
Inde Parisiacum mos is deductus in agrum,
Per totum coepit late increbrescere regnum,
Atque omnes demum se commendare per hortos.
Quique meos audis monitus, hac parte decorem
Ruri quaere tuo: nec te protendere murum
Poeniteat, viridis quem vestiat ordine longo
Textus, & assiduo insistens ne parce labori.
Et dum fructiferam lustras per singula pubem,
Pomososque satus, & frondea texta pererras:
Si quis luxus erit, si quae petulantia ramis,
Falce seca, lignique animos compesce proterui.
Vtilis est horto domini manus, vtilis ipsis
Arboribus: qui, si muro non haereat arbos,
Aut resoluta suo laxet se pergula versu:
Ipse recomponit ramos, & vincla renodat:
Comptus vt egregio se proferat ordine textus.
Frondibus ipse etiam erucas, bruchosque voraces
Decutit: & mensis quos destinet ipse secundis
Praegustat fructus, carpendaque tempore certo
Poma notat, laudatque suo dotata colore:
Sed male formosi culpat mendacia fructus.
Si sit cultus ager, quid culto accedere possit,
Quae quibus est meritis arbos spectata, parentem
Quae faciat melior soboles, quae cuique saporis
Καὶ ἡ κότρος δὲ μεγάλα βοηγεῖ τῇ διαλερμαίνειν καὶ συμπέπτε. Theoph. lib. 3. de causis plant.

---

René Rapin, Hortorum libri IV. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Hortorum_libri_IV.
